라틴어 문장 검색

Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:1)
"dira detestatio nulla expiatur victima."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 522)
sive ad invidiosam implorationem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:5)
Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 24:5)
cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur adversus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Romani auditam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 62:1)
primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:1)
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 59:1)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION